라틴어 문장 검색

tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:8)
Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:4)
Attamen per probationem exactam fortasse inveniri possit aliquod medium, quod hebetet virtutem ipsius plus quam aliquod aliud, comparative et in aliquo gradu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:10)
Itaque si infundantur violae per diem integrum, odor multo languidius excipitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:6)
Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:3)
Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:15)
Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장4)
Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장8)
Et dicitis: "Quantus labor!", et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장13)
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:21)
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:15)
Pallet albentes hebetata uultus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 3:1)
Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum;
(카이사르, 아프리카 전기 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION