라틴어 문장 검색

improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
quodsi forte malus membris exuberat umor languida vel nimio viscera felle rubent, non venas reserant nec vulnere vulnera sanant pocula nec tristi gramine mixta bibunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus39)
cum languida cessant flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus12)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
visa etiam medio populis mirantibus audax stella die, dubitanda nihil nec crine retuso languida, sed quantus numeratur nocte Bootes, emicuitque plagis alieni temporis hospes ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:104)
Bistoniis alacer consurgis ab oris, inter barbaricas ausus transire cohortes impavido vultu;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:39)
sparso nox umida somno languida caeruleis invexerat otia bigis, iamque viam Pluto superas molitur ad auras germani monitu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:154)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
Quos tamen impavidus contra spumantis ad Hebri tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:172)
adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장9)
nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde vita somno languida;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장8)
Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 35:1)
impavidus maria et nondum qui nota subibat, iuvimus et magnis aliquam spem movimus ausis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 696:1)
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula auricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque Thalle turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum quod involasti sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION