라틴어 문장 검색

grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV97)
Illum sumina ducebant atque altilium lanx:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 18:3)
Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:2)
Similis inportunitas est in eiusdem Iovis lance, quam ex illo loco sumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:1)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:1)
Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans, Imposui, victurus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:43)
Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII9)
sed tu causatus amici Adventum lancem paucaque vasa rogas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XV2)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Transcurrunt gabatae volantque lances.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVIII2)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)
Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem, Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX1)
Sic inplet gabatas paropsidesque Et leves scutulas cavasque lances.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI7)

SEARCH

MENU NAVIGATION