라틴어 문장 검색

Eodem anni tempore, quo rex Baldewinus Sagittam obsidere distulit, Anglicosque milites remisit, et Hugo de Tabaria in arcu et sagitta Turci occidit, quidam princeps civitatis, nomine Femiae, qui longe lateque immensa potestate terrae in circuitu praeerat, eo quod Christianis et peregrinis satellitibus largus et propitius habebatur, a quodam Sarraceno, Bothero nomine, qui secum in militari obsequio et conventione solidorum morabatur, plurimum invidiae et indignationis pertulit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:1)
Et certe sicut idem solin eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit,terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaropossessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium etproditionem et ad omnia fere mala incitat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:13)
Vindicta certeet guerra, quæ oritur ex ea, tam largum habent introitum, ut initiumejus cuilibet pateat, finis vero illius cum magna difficultate et vix autnunquam reperitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:3)
Remunera ergo illos largissime, ut gaudenter atque sollicite artem suam prosequentes, tam suam quam filiætuæ faciendo utilitatem, illam velociter, dante Domino, ad sanitatem, perducant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:3)
Habebat autem puer iste quendam vicinum valde divitem, qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:3)
De largo, avaro, prodigo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 130:1)
Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 132:2)
Diffinitionem largi et avari et prodigi mihisubscribe.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 133:3)
Qui dat quibus dandum est et retinet quibus retinendumest, largus est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 133:5)
Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:18)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:11)
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:6)
Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION