라틴어 문장 검색

Circa ea vero quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quae desiderantur proponamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:1)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:22)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:2)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:2)
Iam Ligurum terris spumantia pectora Triton adpulerat lassosque fretis extenderat orbes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:119)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)
vel flore sub uno ceu geminae Paestana rosae per iugera regnant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:156)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
vix lassa resedit et iam vina petit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:162)
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:57)
unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION