라틴어 문장 검색

ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare.
(아풀레이우스, 변명 15:12)
"Sed oppido formido caecas et inevitabiles latebras magicae disciplinae:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:3)
"nec satis quisquam definire poterit quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:10)
"Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:21)
"Supplicatum Marti comiti pergimus et puellam simul vendituri et socios indagaturi?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:8)
"Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:16)
Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
et secretas eligunt sedes latebrarum,
(ARCHIPOETA, IV38)
nimirum erat namque rex ille in exequendis iudiciis, sicut in ceteris aliis omnibus rebus, discretissimus indagator.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:5)
Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 18:1)
Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 19:1)
Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 3:2)
Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 17:1)
Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 1:1)
Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION