라틴어 문장 검색

Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:4)
Ut procul immensam campo consurgere nubem, Ardentesque acies percussis sole corusco Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit, fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:22)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
Non in Tartareo latitantem poscimus antro, Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata Descendentem animam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:45)
persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanus non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 15211)
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:7)
qui fraudationis causa latitarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:4)
nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:6)
ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:5)
Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:21)
Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:6)
proindeque, si Animalia immergantur, & sensatio omnis a motu partium oriatur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 26:4)
nec laedent corporibus immersis, nec sensationem ullam excitabunt, nisi quatenus haec corpora a compressione ne condensari possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 26:5)
Hanc operculo nudatam implevi aqua fontana, fecique ut immersa pendula in medio aquae oscillando moverentur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 91:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION