라틴어 문장 검색

nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX2)
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X109)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, longe alio pacto gannitu vocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:16)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum Durat, Magne, sitis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:20)
Flebile saevi Latravere canes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:15)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
nec creditur ulli Silva cani, nisi qui presso vestigia rostro Colligit, et praeda nescit latrare reperta, Contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:18)
veluti mediae qui tutus in arvis Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:28)
sed si quod tardius audit Virus, et elicitum iussumque exire repugnat, tunc superincumbens pallentia vulnera lambit, Ore venena trahens, et siccat dentibus artus, Extractamque tenens gelido de corpore mortem Exspuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:65)
Cum tibi vernarent dubia lanugine malae, Lambebat medios inproba lingua viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI1)
Haec debet medios lambere lingua viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION