-
Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, medium positu refrigeranti, lavacris et abundis et collucentibus villae venustate, aquis undique canoris atque avibus personante.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 3:1)
-
Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 15:2)
-
Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:9)
-
Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:10)
-
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
-
adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris puellisque nobilibus, qui more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:3)
-
Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:6)
-
Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
- (유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI5)
-
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
- (유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
-
non et ad calida lavacra ducuntur?
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:3)
-
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
- (마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
-
avrea fulcra quibus fulcimur, id est sustinemur.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6041)
-
corpora curant se reficiunt, ut "fessique et equos et corpora curant". sane 'curare corpus' si de hominibus dicamus, et cibo et lavacro intellegimus vel alterutro;
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1871)
-
Igitur post unum et alterum diem, cum iam et aviditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lavacris blanda et adposita curatio:
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:1)
-
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)