라틴어 문장 검색

Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Floriger horrentem Zephyrus laxaverat annum, Exstinguens Boreae praelia pace sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:1)
Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:2)
Cum enim [0463D] mea largitas tot hominibus fercula procuret, tot fercula copiosa compluat, ipsi tamen gratiae ingrati, nimis illicite licitis abutentes, frena gulae laxantes, dum comedendi mensuras excedunt, lineas potationis in infinitum extendunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:16)
Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:42)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Omnis in affectum nummi laxatur avari Divitis affectus, nec enim datur ulla voluptas Menti, qua possit alias deflectere vultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:19)
magnanimitatis rigor laxatur in temeritatis audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:14)
Hoc ergo infortunio suorum moti, saepius consiliis inter se utuntur, utrum recenter in ultionem illorum insurgerent, an Petrum operirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:3)
Judaei vero videntes Christianos hostes [0408A] in se suosque parvulos insurgere et nulli aetati parcere, ipsi quoque in se suosque confratres natosque, mulieres, matres et sorores irruerunt, et mutua caede peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:7)
Et [0415D] ecce in occursum Hugo, Drogo, Willhelmus Carpentarius et Clareboldus, laxati ab imperatore, duci adfuerunt, gaudentes illius adventu et suae multitudinis, et in amplexum ducis caeterorumque plurimo osculo corruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:4)
Sciebant enim eum in proximo jam ab imperatore laxatum, et multis honoribus et divitiis commendatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:11)
- Hujus necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 25:2)
Dux itaque vitae suae diffisus, nec precibus suis aut ullis pretiosis donis videns se quidquam proficere, Baldewinum a turri remisit, se per fenestram funiculo a solio laxans exivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION