라틴어 문장 검색

nisi quod arctetur magis restringatur homo in operando, si plures requirantur, propter difficultatem tot naturas coadunandi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:15)
Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:12)
Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:8)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
de dentibus ipse queraris, A quibus artari te constat et excruciari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:17)
Quem mox artauit, dignum uir ut ipse putauit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:10)
Quod constat multis contingere quandoque stultis, Quos monitis blandis a factis ante nefandis Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis, Donec eos uerbis uis durior artet acerbis, Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:9)
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 12:1)
In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:10)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장136)
Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장32)
Item si ex alia parte vulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장13)
quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장49)
Ea vero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장121)

SEARCH

MENU NAVIGATION