라틴어 문장 검색

ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:1)
Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas deduceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:1)
'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:2)
sic quoque saepe indigens somni, et dum per uicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 2:5)
itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste uel Tibur biduo procederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:3)
cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:3)
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae matronae dormirent, obdormisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 4:1)
Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:1)
lectica quondam intro latus aeger comites a se remouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 30장 1:6)
in quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum cohortium centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 60장 1:4)
nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem quam catenatos obsutaque lectica loco mouit, prohibitis per militem obuiis ac uiatoribus respicere usquam uel consistere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 64장 1:1)
gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i] dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:2)
quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:2)
quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:1)
et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 2장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION