라틴어 문장 검색

quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장3)
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:1)
Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 1:2)
praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:3)
Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia nec memoria sine gaudio memorare. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 61:2)
2. Cum pagina vestre Serenitatis apparuit ante scribentis et gratulantis aspectum, experta est mea pura fidelitas quam in dominorum successibus corda subditorum fidelium colletentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 69:1)
deinde, quod non tanti nobis videtur, ut paginas plures, rem in eam, insumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.34)
Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:11)
cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:8)
nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII42)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)
Una est in nostris tua, Fidentine, libellis Pagina, sed certa domini signata figura, Quae tua traducit manifesto carmina furto.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII1)
Indice non opus est nostris nec iudice libris, Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII3)
Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr14)

SEARCH

MENU NAVIGATION