라틴어 문장 검색

- Quomodo Petrus secundam imperatoris legationem acceperit, ut Constantinopolim maturaret iter.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 29:2)
Nam secunda legatio imperatoris sollicitabat eum, ut Constantinopolim maturaret iter, quia fervebat imperator desiderio videndi eumdem Petrum, propter famam quam de illo audierat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:5)
Petrus vero audiens, legationi et consilio imperatoris acquievit, ut et universus populus Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:12)
Tandem post plurimum mali rumoris, quid primum, quid cautius et consultius agerent ad explorandam rem et crudelitatem Hungarorum, quam [0411B] fecerant adversus Christianos confratres, dum saepius tractarent, visum est omnibus utile consilium, ut neminem ex nominatissimis et capitaneis viris ad inquisitionem tam nefandi homicidii et sceleris praemitterent, praeter Godefridum de Ascha, eo quod notus esset Calomano, regi terrae, ante multum tempus hujus viae in legationem ducis Godefridi missus ad eumdem regem Hungarorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 4:1)
Alios vero duodecim electos ex familia ipsius ducis, Baldericum, inquam, Stabelonem et quorum nomina latent, una cum illo direxerunt, ut legationem tantorum principum hoc modo aperirent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 4:2)
Post dies vero octo rex super legationem ducis consilio primatum suorum accepto, remisit legatos cum legatis de domo sua, ut duci et primis exercitus in hunc modum responsa portarent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:6)
Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:8)
His auditis, dux voluntati regis in omnibus cessit, et obsides quos petebat dari non abnuit, hac tamen conditione ut ultra peregrinorum exercitus, tam praesens quam futurus, per terram ejus transiret sine aliquo obstaculo, et pacifice mutuaret vitae necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:9)
His ergo sic utringue in vera fide firmatis, rex ex consilio suorum requisivit Baldewinum, fratrem ipsius ducis, obsidem fieri, uxorem quoque ac familiam ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:11)
Quod dux sine ulla contradictione adimpleri concessit, statimque post dies octo missa legatione, dux universum exercitum praecepit properare ad castellum Cyperon, ac tabernacula sua hac altera in ripa fluminis et paludis collocari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:12)
Ad hanc ducis legationem coepit exercitus nimium hilarescere, et gavisi sunt universi, qui antea [0413B] ex diutina ducis absentia haesitabant, existimantes eum in falsa fide traditum et exstinctum, sed nunc, quasi de gravi somno expergefacti, surrexerunt, et juxta ducis mandatum venientes, in ripa fluminis et paludis castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:1)
Collocatis itaque tentoriis, dux de regno Hungariae reductus, et suis restitutus est, referens quantam ei rex curam et honorem exhibuerit, et omnia, quae cum rege et principibus ejus pactus sit, et quomodo frater ejus Baldewinus a rege in obsidem cum uxore et familia requisitus sit, donec populus cum silentio et pace transeat, alio qui nullam sibi dari licentiam transeundi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:2)
Et post pauca statim admonuit fratrem suum Baldewinum, obses fieret pro populo, sicut [0413C] decretum erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:3)
Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:4)
Tandem Baldewinus omni mentis suae fluctuatione exclusa, concessit obses fieri, et exsilio pro salute fratrum suorum transferri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION