라틴어 문장 검색

maledicam linguam indictum emendat silentium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:6)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus invideat, tamen, quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:1)
et feriae aut legitimae sunt aut indictae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6325)
movent in proelia martem nam moris fuerat indicto bello in Martis sacrario ancilia commovere, unde est in octavo utque inpulit arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6233)
quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2703)
ob quam rem a Sabinis bellum ei indictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6358)
Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:2)
Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:2)
Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:9)
etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 10:3)
cur vicibus factis ineant convivia, quaero, tunc magis, indictas concelebrentque dapes
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권231)
Quod dictum, indictum est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7121)

SEARCH

MENU NAVIGATION