라틴어 문장 검색

mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
nec tibi morosi veniant fastidia morbi, perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 26:2)
illo praecipue ne sis morosa caveto tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 48:2)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
difficilem et morosum offendet garrulus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:28)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii quondam emerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:3)
nos melius, quibus sordet omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:4)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 33:5)
in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:11)
uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION