라틴어 문장 검색

UT conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium qui in his aetatibus nati fuissent haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτοσ, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:2)
Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior, eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 4:2)
Lentulus patriciae gentis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 5:2)
Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas provectior ferre valeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita praedicat, ultima primis cedebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:39)
Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:7)
Lentulum, C.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:2)
Lentulus consul senatu rei publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint;
(카이사르, 내란기, 1권 1:6)
Lentuli consulis correpti exagitabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:8)
Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit.
(카이사르, 내란기, 1권 2:9)
Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat.
(카이사르, 내란기, 1권 4:3)
Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
(카이사르, 내란기, 1권 5:8)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;
(카이사르, 내란기, 1권 14:8)
Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat;
(카이사르, 내란기, 1권 15:8)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION