라틴어 문장 검색

iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pavonum ridenti imbuta lepore saecla novo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:9)
quae cum concreta videbant posterius claro in terra splendere colore, tollebant nitido capti levique lepore, et simili formata videbant esse figura atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:4)
Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit, an mittere licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 22:1)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:4)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)
Nunc sua Caesareos exorat praeda leones, Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VI2)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII1)
Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII4)
Rictibus his tauros non eripuere magistri, Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII1)
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris, Ad quae confugias ora leonis habes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII4)
Ibi inligatas mollibus dammas plagis Mactabis et vernas apros Leporemque forti callidum rumpes equo, Cervos relinques vilico.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX7)
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LI2)
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, Esse tamen vacuo se leo dente putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION