라틴어 문장 검색

Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:2)
Unde si utile consilium meum videtur, nec sanius modo reperiri valet, antequam urbs illi aperiatur, si foedus inter nos [0639B] et ipsum firmetur, ut incolumes cum uxoribus et filiis nostris et universis rebus exeamus, ubique viam pacifice, et sine impedimento, insidiisque suorum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:7)
Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:3)
Rex Alexius, Conrado vivo et incolumi recepto, plurimum gavisus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:2)
Vespere jam facto, et Sarracenis in praesidium fugatis, rege vero adhuc incolumi campum in victoria obtinente, fidelis legatio sibi innotuit ut nequaquam lucem futurae diei operiretur, propter Turcos, quos mercede triginta millium byzantiorum a Damasco sibi Sidonii asciverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:7)
Gervasium captum adhuc vivum tenemus, quem si sanum et incolumem vis recipere, tres civitates, Ptolemaidem, Caiphas et Tabariam in manu nostra restituas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:2)
Rex itaque urbe suscepta, dextram illis dedit, ut ab urbe incolumes exirent, non amplius, nisi quod humero valerent, efferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:2)
et tale quid vobis propalarem, unde vita vestra incolumis persisteret, quae post modicum vobis securis in dolo et mira arte exstinguetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:5)
incolumes vero usque Ptolemaidem cum sua nave capta transmissi sunt cum pariter vulneratis Christianis quibusdam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:9)
Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:10)
Scias, me in brevi moriturum, et idcirco sicut me diligis, aut, [0711C] viventem atque incolumem dilexisti, et modo mortuo fidem serves, me ferro exentera, sale interius et exterius me apprime frica;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:15)
Illi vitae ejus defectionem intuentes, quia vir magnae erat sapientiae, dum adhuc incolumis esset, requirunt quem post mortem suam velit haeredem [0711D] regni Jerusalem locari aut coronari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:1)
si anima incolumis, incolumis caro.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:4)
Hac ex causa collaticia stipe Valerius humatur ille Publicola, et subsidiis amicorum mariti, inops cum liberis uxor alitur Reguli, et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 11:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION