라틴어 문장 검색

Sed tu quo libet abi securus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 12:2)
Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 42:2)
Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 9:4)
Quod mea sis mater, mentitur ymago loquendi.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:7)
Sum tua, sisque meus, cupio.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:3)
Sis mea, simque tuus.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:6)
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.
(아풀레이우스, 변명 10:22)
quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.
(아풀레이우스, 변명 24:11)
audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
(아풀레이우스, 변명 28:12)
eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam.
(아풀레이우스, 변명 51:21)
an ut possetis in rem absentem libere mentiri?
(아풀레이우스, 변명 61:3)
cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino:
(아풀레이우스, 변명 90:3)
ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret:
(아풀레이우스, 변명 99:2)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
proinde duceret, quo liberet.
(아풀레이우스, 플로리다 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION