라틴어 문장 검색

Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 15:4)
Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 16:1)
Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 17:1)
Quodam etiam die festu cum Henricus Sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum tunc adolescentulum coniiceret, dixit "Adolescens iste coronam pro qua nos confligamus pacifice tandem possidebit."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:4)
At ille, utpote alterius aemulus, satis sciebam eum prandium bonum malis condimentis corruputurum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:20)
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:2)
Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:11)
Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M.
(카이사르, 내란기, 3권 5:8)
Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M.
(카이사르, 내란기, 3권 15:6)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere:
(카이사르, 내란기, 3권 17:7)
Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
(카이사르, 내란기, 3권 18:3)
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 23:1)
Has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas misit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:3)
Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION