라틴어 문장 검색

nam illud ab Horatio satis licenter dictum est "ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4433)
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
At quam licenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 108:9)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:3)
Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 3:2)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
"dicis licenter haec poetas fingere, sed sunt et ipsi talibus mysteriis tecum dicati, quodque describunt, colunt, tu cur piaclum tam libenter lectitas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.180)
idcircone vager scribamque licenter?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:15)
si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:2)
MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium:
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 6:8)
Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:4)
Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION