라틴어 문장 검색

Et quia res novae petulanter arreptae, celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius, in locum Saluti praefectus praetorio, factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus, in vincula compinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate , esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium, Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum, committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 4:1)
Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:1)
Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 8:2)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet.
(아풀레이우스, 변명 59:5)
etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat;
(아풀레이우스, 플로리다 9:27)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:2)
Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:1)
iamque tota suave fragrante cavea montem illum ligneum terrae vorago decepit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:4)
Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti, byssina quidem sed floride depicta veste conspicuus, et humeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:2)
De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:9)
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:1)
Sicut, inquit, cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 11:1)
Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION