라틴어 문장 검색

aliae quae nitentibus speculis pone tergum reversis venienti deae obvium commonstrarent obsequium, et quae pectines eburnos ferentes gestu brachiorum flexuque digitorum ornatum atque oppexum crinium regalium fingerent;
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:3)
Namque in ipso aedis sacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti, byssina quidem sed floride depicta veste conspicuus, et humeris dependebat pone tergum talorum tenus pretiosa chlamida:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:2)
De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:9)
Tabellas eburneas, quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:1)
Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:3)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 17:1)
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:1)
Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 6:1)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:2)
Cum autem nec tormenta nec machinae ei suppeterent, et comperiens se arietatione truncorum ligneorum parum proficere, cumque etiam per clavas aut rostra ferrea ac per alia similia instrumenta quae praesto erant , nihil ei reliquum fuisset nisi ut ex portis unam incenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:11)
At cives, periculum praevidentes, priusquam porta integra flamma corripi et consumi posset, portam ipsam ex interiore parte et spacii nonnihil adiacentis fascibus ligneis obstruxerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:13)
Memini sub initiis reginae Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea, non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:15)
Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:11)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION