라틴어 문장 검색

Iulianus tamen iam celsiore fortuna, militisque fiducia laetior, ne intepesceret, neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis, in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitavit instans negotium, communitus, Tricensimae oppido propinquabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 1:1)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
Vadomarius, rex Alamannorum, rupto foedere, per emissarios limites vastat, et Libinonem comitem cum paucis interficit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장1)
Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 44:1)
Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti imperatori, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto, avertisse subito praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 4:1)
Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 2:1)
Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 55:1)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniam turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:3)
Iamque (ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere), fama circumlata fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 11:4)
Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 5:1)
Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:1)
Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:1)
Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION