라틴어 문장 검색

item pastor est et re vera pastor et ductor exercitus, ut Homerus ποιμένα λαοῦ. 'in pumice' autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5874)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, Et latere ex omni dulce queruntur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 13)
Amnis harundinibus limosas obsite ripas, Ad dominam propero - siste parumper aquas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 61)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
"sedit limoso pressa carina vado."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권197)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION