라틴어 문장 검색

Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
Cumque, diem pronum transverso limite ducens, Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:52)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Tarpeia sede perusta Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo, Illic Roma fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:13)
Fortis crebris sonat ictibus umbo, Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt Tempora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:50)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis, Emathiis unum campis adtollere corpus, Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora Plena voce sonent nec, membris sole perustis, Auribus incertum feralis strideat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:57)
Inde sagittae, Inde faces et saxa volant, spatioque solutae Aeris et calido liquefactae pondere glandes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:33)
Sed rapidus Titan, ponto sua lumina pascens, Aequora subduxit zonae vicina perustae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:74)
At quaecumque vagam Syrtim complectitur ora Sub nimio porrecta die, vicina perusti Aetheris, exurit messes, et pulvere Bacchum Enecat, et nulls putris radice tenetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:13)
Accessit morti Libye, fatisque minorem Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:10)
Parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:34)
Testis tibi sole perusti Ipse color populi, calidique vaporibus Austri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION