라틴어 문장 검색

at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intri- mentis succuum pulmenta condita vapore mollibat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:4)
Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam aviculae prolectatae verno vapore concentus suaves assonarent matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentes affaminc.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:4)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
Tantum malignus quidam vapor et aura ad cor advolavit, spiritusque vitales petebat et occupabat, unde natura excitabatur ad eundem per sudores emittendum et exhalandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:8)
Eo magis, quod satis nostris regem frugi esse, atque pro dispensatore tantum se gerere in commodum regni, quodque eae pecuniae quae a vobis conferuntur sint tantum instar vaporum qui e terra in sublime attrahuntur et in nubes coeunt, quae rursus in terram imbres refundunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 24:2)
Nam sanguis in interiora fluens et vapores intus conclusi opprimunt et suffocant magis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:10)
Cumque esset vir levis et temerarius, cogitavit ille vapores quosque in tempestates versos iri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:3)
10. Vapores et fumi ferventes, atque aer ipse, qui fortissimum et furentem suscipit calorem, si concludatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 48:1)
et rursus in media (quam vocant) regione aeris a vaporibus frigidis et nivibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:6)
si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
sed tamen e rebus humidis vaporem excitare potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 154:2)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
in vaporem aut fumum aut aerem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 226:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION