라틴어 문장 검색

Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam sociam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:1)
Sed mea turbauit gaudia liuor edax.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:19)
Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quia fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines?
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:11)
Quid continentia, nisi ex intemperantiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:4)
Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:2)
Itaque notatum est a viris perspicacioribus (qui priora gesta eius ad posteriora trahebant) eum, etiam tempore regni fratris sui Edwardi Quarti, in hoc calide et secreto incubuisse, ut fratris regimini invidiam et odium conflaret, cum expectaret et quasi divinaret regem propter luxum et intemperantiam diu non victurum, sed filios suos tenera adhuc aetate relicturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:13)
Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:1)
quia hujusmodi intemperantiae videntur idola figere, et quodammodo perpetuare, ne detur aditus ad ea summovenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:2)
Hoc item in se habet mors, ut bonae famae ianuam aperiat et livorem extinguat:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:41)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 6:1)
Sic quoque intemperantia fragiles, qui obluctari uitio nequeunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:27)
si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장33)
Ideoque . . . non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negavit posse sanari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장13)
Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장93)

SEARCH

MENU NAVIGATION