라틴어 문장 검색

qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:5)
atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:1)
cui etiam loculus iam tunc erat praeparatus, in quo defunctus condi deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.3)
Intrauit ergo illo episcopus, et uidit eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.6)
corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:8)
cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:2)
de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae et duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 492:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
at candidatus cedit hic mastigia, stimulorum loculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 812)
at ita me machaera et clupeus * bene iuvent pugnantem in acie:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 427)
tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 331)
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 11)
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 272)
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 2100)
sed id si alienatur, actumst de collo meo, gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4308)

SEARCH

MENU NAVIGATION