라틴어 문장 검색

neque solum aurata puta, aut sparus, sed etiam lolligo, locusta, polypus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVIII De his quae intus facile aut difficillime corrumpuntur. 2:2)
vel jure etiam concharum, musculorumve, aut locustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:5)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장5)
urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장7)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
nihil vilius est locustis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:11)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, Grilli, scarabaei, locustarum copia:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.4)
Perfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus1)
circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 23:2)
Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.
(불가타 성경, 요엘서, 1장4)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION