라틴어 문장 검색

' 'Longaevo' " inquit, non seni significat, hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 9:2)
Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 11:2)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Postquam flebilibus modis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 7:1)
stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
dum talia fatur ineptas detergit lacrimas atque inter singula dicta flebile suspirat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:160)
ideone tot annos flebile cum tumida bellum Carthagine gessi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:47)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
sed gravibus curis animum sortita senilem ignea longaevo frenatur corde iuventus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:73)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
sic cecinit longaeva Themis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:114)
ter conscia fati flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:5)
quidquid turiferis spirat Panchaia silvis, quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes, quidquid ab extremis ales longaeva colonis colligit optato repetens exordia leto, in venas disperge meas et flamine largo rura fove.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION