라틴어 문장 검색

grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
si bellica nubes ingrueret, quamvis annis et iure minori cedere grandaevos equitum peditumque magistros aspiceres totumque palam permittere Martem, nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat, ne iuveni parere velint.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae98)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
sed gravibus curis animum sortita senilem ignea longaevo frenatur corde iuventus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:73)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
sic cecinit longaeva Themis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:114)
quidquid turiferis spirat Panchaia silvis, quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes, quidquid ab extremis ales longaeva colonis colligit optato repetens exordia leto, in venas disperge meas et flamine largo rura fove.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:40)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
ibat grandaevus nato moriente superstes post trabeas exul.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:125)
vestibuli custos vultu longaeva decoro ante fores Natura sedet, cunctisque volantes dependent membris animae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:220)
grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장3)
in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 775:1)
ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum poena parens, meritis regis succedite tectis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 838:1)
aethere, cum palmas Tethys grandaeva sinusque sustulit et rupto sonuit sacer aequore Titan.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION