라틴어 문장 검색

Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)
Salvo [0467A] abhinc filio recepto aliisque consociis, cor longaevi patris in nimiam erigitur laetitiam, omniumque favore et plausu majorum et minorum, gloriosus juvenis attollitur una cum suis adjutoribus et convictoribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:11)
ut benesit tibi, et longevus sis super terram."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:17)
"Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:4)
Et alibi idem Ecclesiastes meliorem longaevo viro eum asseruit (Eccl.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:7)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:8)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
Denique et parentes ejus dixerunt:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:2)
Aliam, parens optima, posce mercedem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:2)
Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis, rex ille longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Grenici et Rhyndaci pontibus, Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio irritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION