라틴어 문장 검색

38. Nullus ballivus ponat decetero aliquem ad legem simplici loquela sua, sine testibus fidelibus ad hoc inductis.
(Magna Carta 40:1)
sane coram quidam adverbium putant, quia non subsequitur casus, quidam praepositionem loquellis, non casibus servientem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5954)
hoc modo et 'loquela', 'suadela'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3604)
Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et - quod est in liberis amabilius - adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 1:1)
eorundem austeritati moderandum esse censet, tamen non tam doctrinae rationem illorum improbat quam sermonis insolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:4)
Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diversum est postulare, ut in plerisque frontem remittas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:1)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
plaeetne credere et angelicis aurem reserare loquellis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3189)
"adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.105)
resultat ecce caelo spiritus et serit loquellam, quae cunctos tremefecit audientes:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION