라틴어 문장 검색

Et ecce sine mora universi milites Christianorum attoniti, e cunctis castris in armis et lanceis [0698B] loricati in faciem illis advolant, et hinc et illinc plurima fortitudine contendentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:5)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장7)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장43)
Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:1)
Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:4)
Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati… missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:9)
Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:3)
Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:6)
beryllo paries et iaspide lubrica surgunt limina despectusque solo calcatur achates.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:51)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
stabatque sibi non segnis Achates Purpureusque lapis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:6)
unde etiam Achaten eius comitem dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1746)
praemissus achates κατα` το` σιωπώμενον intellegimus, id est secundum taciturnitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 344)
Februarias quae proximae fuissent in amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii'.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION