라틴어 문장 검색

sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 116)
"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:2)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:1)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis, nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis uicta Maroneo foedatus lumina baccho;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae18)
ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5173)

SEARCH

MENU NAVIGATION