-
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 48:6)
-
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus caelo, terra rerumque natura?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 48:7)
-
gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti :
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:3)
-
Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:8)
-
Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
- (파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
-
Interrogati an tunc gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum;
- (소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:4)
-
sine, credat amari, Et cave ne gratis hic tibi constet amor!
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 862)
-
ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:309)
-
At nos lucelli ac faenoris fandique prorsus nescii, nec arte fortes bellica, te, Christe, solum novimus.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus14)
-
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
-
quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:22)
-
Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:1)
-
Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:1)
-
Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 48:1)
-
me iustum esse gratis oportet.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:6)