라틴어 문장 검색

Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:3)
nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:5)
quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 4:5)
nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 1:2)
exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:8)
Idem comprobatur experimento luculento.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 31:5)
"mendose colligis,"
(페르시우스, 풍자, satire 540)
Tibi recto vivere talo ars dedit et veri speciem dinoscere calles, nequa subaerato mendosum tinniat auro?
(페르시우스, 풍자, satire 549)
Recitabat καταστερισμῶν eruditam sane luculentamque materiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:1)
Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 4:1)
Non ego mendosos ausim defendere mores Falsaque pro vitiis arma movere meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 41)
nec equi mendosa sub illo deteriorque viro facies:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:5)
169. De cura diversitatis biologicae ac soli in solitudinem conversi progressus multo minus luculenti fuerunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:1)
nam si mendosus agit quid, nec Deus est:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3323)

SEARCH

MENU NAVIGATION