라틴어 문장 검색

neve haec nostris spectentur ab annis bene excusat, quia scit de aetate puerorum posse dubitari, dicens non ex suggerentum persona, in qua est maior auctoritas, sed sua vi consilia ponderanda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2331)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:3)
Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:4)
In quo tamen in primis, quo quisque animo, studio, benivolentia fecerit, ponderandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:2)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:2)
Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:3)
Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:6)
Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)
sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis ponderantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:5)
luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 9:2)
etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 8:2)
in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 17 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION