라틴어 문장 검색

quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장1)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
sic me ludibrium famulis risumque relinquis dux quondam rectorque meus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:301)
currus regumque catenae inter abundantis fati ludibria ductae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:33)
ludibrium quid enim fas est a vate relinqui hunc qui tot populis pervolat ora locum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus3)
arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates, cuius Achaemenio regi ludibria natos advexit tremebundus eques:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:162)
Geticis Europa catervis ludibrio praedaeque datur frondentis ad usque Dalmatiae fines:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:20)
viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
felicibus inde ingeniis aperitur iter despectaque Musae colla levant, opibusque fluens et pauper eodem nititur ad fructum studio, cum cernat uterque quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat divitiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:60)
Nec si vel illa prae-stantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:2)
Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION