라틴어 문장 검색

Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:13)
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:3)
Quo modo mutato se mutat musica cantu, Cum lacrimis risus, cum ludis seria texens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:12)
comes est Ignauia, Ludi, Segnicies, Nuge, Garritus, Occia, Sompni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:3)
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum, Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:14)
Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:16)
Alii autem Diones regiam ingredi dedignantes, sub ejusdem vestibulo ludum lacrymabilem comitantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:50)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
His duabus portis, una versus montana, altera ad pontem lapideum Tankradi custodia observatis, et Christiano exercitu sedato, atque a rebus bellicis aliquantulum securo, aliquibus sociis interdum aleis prae otio intendentibus, contigit quodam die filium comitis Conradi de Lutzelemburg, Adelberonem nomine, clericum et archidiaconum Metensis Ecclesiae, juvenem nobilissimum de regio sanguine, et proximum Henrici III Romanorum Augusti, alearum ludo pariter recreari et occupari cum matrona quadam, quae magnae erat ingenuitatis ac formositatis, in viridario pomiferis arboribus et herbarum abundantia [0464C] plenissimo, et silva quae juxta sedem et eamdem portam urbis habebatur, quam dux Godefridus et Teutonicorum comitatus obsidione premebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:1)
His, ut dictum est, otio et ludo intentis, Turci solliciti insidiarum et necis Christianorum, clam e porta procedunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:2)
et caute se abscondentes inter altam et supereminentem herbam arborumque densitatem, archidiaconum et sibi colludentem matronam, subito clamore nescios et obstupefactos incurrunt, sagittis infigentes, sociosque, qui judices ad ludum convenerant, jam prae timore oblitos alearum, dispergunt et vulnerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:3)
Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 127:2)
Dum haec in Oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius, post theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu, diem sextum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:1)
et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoracis aurigae coronam imposuit, ut victoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:2)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION