라틴어 문장 검색

Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
Interea quidam, qui urbem lustrabat ob negotia sibi necessaria, elevans oculos, contemplatur Turcos in medio cacumine ejusdem turris incaute deambulantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:4)
- Qualiter residuus Christianorum populus vagus et profugus cum ducibus suis Constantinopolim repedaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 43:2)
alii validis ventorum flatibus dispersi, ac per ignotum jactati mare et vagi facti, Accaron pervenerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:3)
Et alibi, "Vita sine proposito vaga est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:11)
Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:1)
Ita amor nisi restringeretur efficeret vagus, et incupiditatem et in libidinem caderet, que vitia non sunt immitanda, sedpenitus fugienda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:8)
"Frangepanem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:8)
"Frange esurienti panem tuum, egenos, vagosque induc in domum tuam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:6)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
ne eam vaga diluvii fluenta penetrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION