라틴어 문장 검색

A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:1)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장5)
manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장6)
ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장4)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:1)
cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:2)
quo animaduerso uota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:3)
ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter administraret simulque censum a[u]geret, condito lustro in Illyricum profectus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 1:1)
Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit quantumuis mirabili casu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:1)
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia[m] inter athletas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:2)
Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 18장 1:1)
at quibus arvorum studiumque insontis aratri, hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION