라틴어 문장 검색

Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta aucupor 3;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici64)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Cum invenimus lucem amoris Iesu plenam, id advertimus quoniam in omni nostro amore praesens fuit aliquid illius luminis et intellegimus qualis fuerit eius meta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:5)
Hec igitur uicina Deo uix sustinet eius Immortale iubar, ius magestatis inundans, Expectat lumen, sed eam deffendit ab isto Fulgure planicies speculi, quam uisibus offert Illa suis, lucem speculo mediante retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:2)
cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus - quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:2)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII. 1:3)
a parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:19)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
"omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권29)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION