라틴어 문장 검색

Rugosiorem cum geras stola frontem Et araneorum cassibus pares mammas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII2)
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello Pendeat et quantus luxurietur honos?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII5)
Pruna peregrinae carie rugosa senectae Sume:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXIX Vas Damascenorum1)
luxuriatque toris animosum pectus 'animosum' nodo- sum et eminens pulpis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 811)
Natura enim simplex est & rerum causis superfluis non luxuriat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 4:1)
mercibus hic Italis mutat sub sole recenti rugosum piper et pallentis grana cumini, hic satur inriguo mavult turgescere somno, hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille in venerem putris;
(페르시우스, 풍자, satire 518)
Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, dum veteres avias tibi de pulmone revello, non praetoris erat stultis dare tenvia rerum officia, atque usum rapidae permittere vitae;
(페르시우스, 풍자, satire 544)
En etiamfamuli cognataque faece caterva inter conrasas luxuriantur opes.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:2)
In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.2)
' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, At nostrae vix se continuere manus, Quin albam raramque comam lacrimosaque vino Lumina rugosas distraherentque genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 887)
mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum ut seges in pingui luxuriabit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:241)
luxuriant animi rebus plerumque secundis, nec facile est aequa commoda mente pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 49:2)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
"quid volt palma sibi rugosaque carica"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권99)

SEARCH

MENU NAVIGATION