라틴어 문장 검색

Edisse etiam et lupinum, et allium prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:6)
miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 9:5)
magnitudine vix umquam lupini modum excedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 63:4)
Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur (18, 18). Habet farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos tres.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 74:1)
piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:3)
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:1)
Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 3:2)
Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:1)
quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:2)
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 1:1)
loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:2)
hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:2)
quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:3)
propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:3)
qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION