라틴어 문장 검색

Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 2:8)
nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:2)
Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:1)
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 66:2)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
Is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 96:5)
Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 119:1)
is igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 96:5)
"Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens atque divinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 119:1)
nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:5)
sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 217)
Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장9)
Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장8)
Quis caedem machinatus est?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.44)
nescio quod mihi, nescio quod animus grande praesagit malum, ubi es, parens?
(세네카, Hercules Furens 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION