라틴어 문장 검색

Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:1)
nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:7)
Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:4)
deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:2)
murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:6)
Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:1)
idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:5)
Vbi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:2)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:2)
eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:2)
Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:7)
ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus graeci vini salsi, vel mixta paribus portionibus, et in aqua diluta, piper, castoreum, laser, myrrham.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVI Curatio duarum quartanarum. 2:6)
si ne id quidem manserit, sorbere vini cyathum, interpositaque hora, sumere alterum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 5:3)
utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paulum sit adjectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 11:4)
ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare plenum paulatim delingatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION