라틴어 문장 검색

fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
quibus lacrimis sane maduerimus mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse nec refert;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:4)
ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권277)
Dicenti maduere genae, vultumque per omnem pallor iit, vocisque repens singultus apertum intercepit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권171)
tunc ora madescunt pectoraque, et tacitus subrepsit fratribus horror, arma etiam simulata gerens cultusque viriles, nunc his, nunc illis
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권252)

SEARCH

MENU NAVIGATION